XXXV. [Ib. XVI, 12.]

Quod dicit, Si in alieno fideles non fuistis, alienas appellat terrenas facultates; quia nemo eas secum moriens aufert. Hoc est quod dicit David: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; quoniam non, cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus (Psal. XLVIII, 17, 18).