XXXVI. [Ib. XVI, 13.]

Quod ait, Aut unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt. Non enim passim aut quasi temere dicta sunt. Nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse: Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet: odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Quod vero adjunxit, Aut alteri adhaerebit, et alterum contemnet: adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi ejus praemia temporalia sectatur; contemnet autem Deum. Non dixit, odiet, sed contemnet: sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est (Eccli. V, 5, 6).