|
Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur
quotidie splendide, et caetera. Per allegoriam sic accipi possunt,
ut in divite intelligantur superbi Judaeorum, ignorantes Dei
justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 5). Purpura
et byssus, dignitas regni est. Et auferetur, inquit, a vobis regnum
Dei, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43).
Epulatio splendida, jactantia Legis est, in qua gloriabantur plus ad
pompam clationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes.
Mendicus autem nomine Lazarus, quod interpretatur Adjutus,
significat indigentem, veluti gentilem aliquem aut publicanum, qui
tanto magis adjuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum
praesumit. Tales erant duo qui orabant in templo; unus publicanus,
et alius pharisaeus. Dives ergo dicit tanquam satiatus justitia, non
inter illos beatos numerandus qui esuriunt et sitiunt justitiam (Id.
V, 6): Gratias tibi ago, quia non sum sicut publicanus iste.
Pauper autem qui se adjuvari desiderat, dicit: Propitius esto mihi
peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Desiderat tamen saturari
de micis quae cadunt de mensa divitis jacens ad januam. Non enim
admittebatur ad epulas ejus, qui nec bene illis utebatur, nec egenti
dabat; tanquam Scriba claves habens regni coelorum, nec ipse
intrans, nec alios intrare permittens (Id. XI, 52). Micae
cadentes de mensa divitis, sunt quaedam verba Legis, quae illi
jactantes quasi projiciebant in terram, cum superbe populo
loquerentur. Ulcera, sunt confessiones peccatorum, velut mali
humores a visceribus intimis foras erumpentes. Canes qui ea
lingebant, nequissimi homines amantes peccata, qui lata lingua etiam
laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens
detestatur. Sinus Abrahae, requies beatorum pauperum, quorum est
regnum coelorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura
inferni, poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post
hanc vitam vorat. Quos tamen Dominus in ista narratione dicit videre
de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non
possunt.
Quod autem linguam sibi vult refrigerari, cum in flamma utique totus
arderet, significat quod scriptum est, Mors et vita in manibus
linguae (Prov. XVIII, 21): et quia ore confessio fit ad
salutem (Rom. X, 10), quod per superbiam ille non fecit.
Extremum autem digiti, vel minimam operationem misericordiae
significat, qua per Spiritum sanctum subvenitur. Cum autem ei
dicitur, Recepisti bona in vita tua, illud tangitur, quia
felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter istam in qua
superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem mala dicit recepisse, quia
intellexit hujus vitae mortalitatem, labores, dolores, et aerumnas,
poenas esse peccati: de quo scriptum est, Eramus et nos naturaliter
filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); de quo iterum
scriptum est, nec infantem cujus est unius diei vita super terram
mundum esse a peccato (Job XIV, 4, sec. LXX), quia omnes
utique in Adam morimur (I Cor. XV, 22), qui factus est
transgressione mortalis.
Quod autem dicit, ad ea loca in quibus torquentur impii, justos,
etiam si velint, non posse transire, quid aliud significat, nisi post
hanc vitam ita receptis in carcere, ut non inde exeant donec reddant
novissimum quadrantem (Matth. V, 26), per incommutabilitatem
divinae sententiae, nullum auxilium misericordiae posse praeberi a
justis, etiam si eam velint praebere? Quo admonet scilicet ut in hac
vita homines subveniant quibus possunt, ne postea etiam si optime
recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim
quod scriptum est, Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula
(Luc. XVI, 9), non de superbis et immisericordibus scriptum
est, qualis iste dives fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in
illa tabernacula mereantur; sed de his qui sibi amicos officiosissimis
operibus misericordiae fecerint: quanquam nec ipsos justi velut propria
potestate quasi gratificando recipiant; sed promissione atque
permissione illius qui eos consilio praemonuit ut sibi amicos facerent,
et qui seipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque
minorum suorum, liberatoris bonitate dignatus est. Quanquam illa
receptio, utrum statim post istam vitam fiat, an in fine saeculi in
resurrectione mortuorum atque ultima retributione judicii, non minima
quaestio est: sed quandolibet fiat, certe de talibus qualis ille dives
insinuatur, nulla Scriptura fieri pollicetur.
Quinque autem fratres quos habere se dicit in domo patris sui,
Judaeos significant. Appellati enim sunt quinque, quia sub Lege
detinebantur quae per Moysen data est, qui libros quinque
conscripsit. Quod vero Lazarum petit mitti ad fratres suos, sensit
se utique indignum qui testimonium perhibeat veritati: et quia non
impetraverat paululum se refrigerari , multo minus credit relaxari se
posse ab inferis ad praedicationem veritatis. Quod Abraham dicit,
Si volunt credere, habent Moysen et Prophetas, non istos Evangelio
praeposuit; sed quia Evangelium, sicut dicit Apostolus, testimonium
habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21), illis credendo
posse eos significat ad Evangelium pervenire: sicut alio loco ipse
Dominus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim
de me scripsit (Joan. V, 46). Denique ad hoc pertinet quod
etiam postea dicit, Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si
quis ex mortuis resurrexerit, credent: quia eum praenuntiaverunt
Moyses et Prophetae qui surrexit a mortuis, hoc ipsum etiam de illo
quod resurrecturus esset a mortuis, quibus non credendo utique nec
Christo volunt credere. Multo minus ergo cuilibet possunt credere qui
a mortuis resurrexerit, quando ei non credunt, cujus resurrectionem
Moyses et Prophetae praedicaverunt, quibus credere nolunt.
Aliter etiam intelligi potest ista narratio, ut per Lazarum Dominum
significari accipiamus, jacentem ad januam illius divitis, quia se ad
aures superbissimas Judaeorum incarnationis humilitate dejecit:
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, quaerens ab
eis vel minima opera justitiae, quae suae mensae, hoc est, suae
potestati per superbiam non usurparent; quae opera misericordiae atque
humilitatis, quamvis minima et sine disciplina et perseverantia vitae
bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae de mensa cadere
solent. Ulcera, passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam
pro nobis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant,
Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Judaei, et
tamen passiones Domini in Sacramentis corporis et sanguinis ejus, per
totum jam orbem suavitate lambunt devotissima. Jam sinus Abrahae
intelligitur secretum Patris quo post passionem resurgens assumptus est
Dominus: quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam
receptionem qua in secretum Patris abscessit, Angeli annuntiaverunt
discipulis intuentibus. Dicendo enim, Quid statis aspicientes in
coelum (Act. I, 11)? quid aliud dixerunt, nisi nullo modo
posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum quo ibat
Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in coelum? Jam
caetera secundum superiorem expositionem accipi possunt: quia secretum
Patris bene intelligitur, ubi etiam ante resurrectionem justorum
animae vivunt cum Deo. Tanto enim verius ubique est Deus, quanto
nullo continetur loco, sicut et latroni dictum est, Hodie mecum eris
in paradiso (Luc. XXIII, 43): unde nunquam recessit Dei
filius, quamvis ab hominibus per susceptam carnem in civitate
Judaeorum tanta pateretur.
|
|