|
Quod dixerunt discipuli Domino, Adauge nobis fidem, potest quidem
intelligi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae
non videntur: sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis,
sed rebus ipsis praesentibus creditur; quod futurum est, cum jam per
speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei
Sapientia per quam facta sunt omnia (Psal. CIII, 24). De
qua fide rerum lucisque illius praesentatae forsitan Paulus apostolus
dicit:
|
“Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem”
|
|
(Rom. I, 17). Dicit enim et alio loco:
|
“Nos autem revelata
facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de
gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu”
|
|
(II Cor. III,
18). Sicut enim hic ait, de gloria in gloriam; ita et ibi, ex
fide in fidem: de gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes
illuminantur, in gloriam ipsius incommutabilis et manifestae
veritatis, qua tunc commutati perfruentur; ita ex fide verborum quibus
nunc credimus quod nondum videmus, in fidem rerum qua in aeternum quod
nunc credimus, obtinebimus. Secundum sententiam hanc etiam illud
dictum est a Joanne in Epistola ad Parthos: Dilectissimi, nunc
filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). Unde enim nunc filii Dei sumus, nisi quia
potestatem dedit nobis filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus
(Joan. I, 12), ut videamus in aenigmate (I Cor. XIII,
12)? unde autem tunc similes ei erimus, nisi quoniam, ut ipse
ait, videbimus eum sicuti est? Quod etiam dictum est, Tunc autem
facie ad faciem.
Illam ergo fidem praesentissimae veritatis plerisque non
intelligentibus videri potest Dominus noster, discipulis suis non ad
id quod petiverant respondisse. Cum enim dixissent Domino, Adauge
nobis fidem, ait illis:
|
“Si haberetis fidem tanquam granum sinapis,
diceretis huic arbori moro, Eradicare et transplantare in mare, et
obediret vobis.”
|
|
Deinde sequitur:
|
“Quis autem vestrum habens
servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi statim,
Transi, recumbe; et non dicet ei, Para quod coenem, et praecinge
te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu
manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit
quae sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae
praecepta sunt vobis, dicite: Servi supervacui sumus; quod debuimus
facere fecimus.”
|
|
Quid haec pertineant ad id quod dictum est Domino,
Adauge nobis fidem, difficile apparet, nisi intelligamus ex fide in
fidem, id est, ex fide ista in qua ministratur Deo, in illam fidem
eos significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides,
cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus credetur.
Sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno
tribuitur; summa vero quies illa, praemium est justorum laborum, qui
in Ecclesiae ministratione peraguntur. Et ideo, quamvis in agro aret
servus aut pascat, hoc est, in vita saeculari vel terrena verset
negotia, vel stultis hominibus tanquam pecoribus serviat; opus est ut
post illos labores domum veniat, hoc est, Ecclesiae societur;
laboret etiam ibi ministrans Domino suo donec manducet et bibat (nam
et esuriens ille quaesivit poma in arbore [Matth. XXI, 18,
19], et a Samaritana aquam sitiens postulavit [Joan. IV,
7]): manducet ergo et bibat confessionem et fidem gentium,
ministrantibus, hoc est, evangelizantibus servis suis. Quo pertinet
etiam illud quod de grano sinapis eis primo respondit, prius illos
fidem habere debere praesenti vitae necessariam, quae minima videtur
quamdiu thesaurus est in vasis fictilibus, sed vi maxima effervet et
germinat. Dominus noster Jesus Christus, qui vult pasci ministerio
servorum suorum, hoc est, in suum corpus quasi mactatos et manducatos
transferre credentes, etiam hic pascit eos verbo fidei et sacramento
passionis suae. Non enim venit ministrari, sed ministrare (Matth.
XX, 28). Dicant ergo illi servi per sinapis granum arbori huic
moro, hoc est, ipsi Evangelio crucis dominicae, per poma sanguinea,
tanquam vulnera in ligno pendentia, victum populis praebitura ; dicant
ergo illi ut eradicetur de perfidia Judaeorum, et in mare Gentium
transferatur atque plantetur: hac enim domestica servitute esurienti et
sitienti Domino ministrabunt. Tunc demum quaerant escis
incorruptibilibus in aeternum divinae Sapientiae perfrui, cum
dixerint, Servi supervacui sumus, quod debuimus facere, fecimus:
nihil nobis operis restat; cursum consummavimus, agonem perfecimus,
superest nobis corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Omnia
enim dici possunt de illa ineffabili perfructione veritatis: et tanto
magis omnia dici possunt, quanto minus digne dici aliquid potest. Nam
et lux est illuminatorum, et requies exercitatorum, et patria
redeuntium, et esca indigentium, et corona vincentium: et quaecumque
bona temporaliter transeuntia per creaturae partes error appetit
infidelium, veriora in aeternum manentia in Creatore omnium simul
inventura est pietas filiorum.
|
|