IV. [Ib. V, 18-25.]

De paralytico: potest intelligi anima dissoluta membris, hoc est bonis operationibus, Christum quaerere, id est, voluntatem Verbi Dei; impediri autem turbis, nisi tecta, id est, operta Scripturarum aperiat, ut per haec ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descendat. Hi autem a quibus deponitur, bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea jubetur portare, et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animae, hoc corpus restaurare intelligatur: ut jam non in carnalibus gaudiis tanquam in lecto requiescat infirmitas animi; sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad requiem secretorum cordis sui.