XL. [Ib. XVII, 12-19.]

In decem leprosis quos Dominus ita mundavit, cum ait, Ite, ostendite vos sacerdotibus, multa quaeri possunt quae merito quaerentes movent. Non solum de numero quid sibi velint quod decem sunt, et quod unus ex illis solus gratias agit; haec enim libere quaeruntur, ut etiam non investigata, vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis: sed illa potius, cur eos ad sacerdotes miserit, ut cum irent mundarentur. Nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit, invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos. Nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Luc. V, 13, 14). Deinde qualis mundatio spiritualis possit intelligi eorum, quos ingratos exstitisse redarguit. Secundum corpus enim facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi, conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus.

Quarendum igitur est quid ipsa lepra significet. Non enim sanati, sed mundati dicuntur qui ea caruerunt: coloris quippe vitium est, non valetudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. Leprosi ergo non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent: sicut isti decem steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. Nam et quod praeceptorem vocant, quo nomine nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergit.

Sacerdotium vero Judaeorum nemo fere fidelium dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum. Nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus tantum et sacerdotibus fiebat: et quod ait Petrus ad christianum populum scribens, Regale sacerdotium (I Petr. II, 9); utrumque nomen illi populo convenire declaravit, quo illa unctio pertinebat. Caetera itaque vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit: doctrina vero vel imbuendi per Sacramenta, vel catechizandi per sermonem sonantem atque lectionem, ubi color quidam intelligitur verus atque sincerus, quia in promptu est et foris eminentissimus (non enim in occultis cogitationibus, sed in manifestis operationibus haec aguntur), Ecclesiae proprie contributa est. Itaque et Paulus voce Domini audita, Quid me persequeris? et, Ego sum Jesus, quem tu persequeris; ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color (Act. IX, 4-19). Non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere; nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia? sed ut ipsa societas congregatorum fidelium, approbando in invicem atque communicando verae fidei doctrinam in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Ad hoc etiam pertinet quod idem dicit apostolus:

“Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem; et exposui eis Evangelium quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur : ne forte in vacuum curro, aut cucurri.”

Et paulo post:

“Cum cognovissent, inquit, gratiam quae data est mihi Jacobus, Petrus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis (Galat. II, 1, 2, 9).”

Ipsa enim collatio unam doctrinae speciem exclusa omni varietate monstrabat: quod salubriter etiam Corinthios monet, dicens, Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes (I Cor. I, 10). Cornelius etiam cum et eleemosynae ejus acceptae, et preces ejus auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen Sacramentorumque unitatem ad Petrum jubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Nam et cum irent, mundati sunt. Jam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto Baptismatis sacramento, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant; et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum eorum mundatio declarata est (Act. X, 44).

Quae cum ita se habeant, jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae fidei regulam edisserat , distinguat a Creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse; et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo; quia elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur illis de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Unum enim si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur: quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur; et haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint: unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem, ut illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt; ita unus ille qui gratias egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est. Et quia illi erant Judaei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum coelorum, ubi maxime unitas custoditur: iste vero qui erat Samaritanus, quod interpretatur Custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10); per gratiarum actionem regi subjectus, unitatem regni humili devotione servavit.