XLI. [Ib. XVII, 31.]

Quid est quod dicit Dominus, Qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa? In tecto est, qui excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt sensus carnales, quibus ad investigandam veritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus erraverunt. Hujus ergo spiritualis viri jam vasa ista vacant in domo; quia mente corpori supereminens per aciem intelligentiae tanquam in tecto positus, perspicuitate sapientiae veluti coelo apertissimo fruitur. Caveat ergo iste, ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa hujusmodi tollenda descendat.