|
Qui sunt in illa nocte duo in lecto, et duae molentes in unum, et duo
in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli
relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari: unum
eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque
negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine
significata est: alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a
doctioribus , agentes ea quae sunt hujus saeculi; quos et feminarum
nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum, regi eis
expedit; et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque
circuitum; quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis
rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae: tertium eorum qui
operantur in Ecclesiae ministerio tanquam in agro Dei, de qua
agricultura Apostolus loquitur (I Cor. III, 9, 9). In his
ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et
pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiae
membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis,
et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis
saeculi, et ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia, aliqui
permanent, aliqui cadunt: qui permanent assumuntur, qui cadunt
relinquuntur. Ergo unus assumetur, et unus relinquetur, non quasi de
duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum, in
singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocte dixit, in
illa tribulatione.
Ad ipsa tria genera quae assumuntur, pertinere arbitror etiam tria
illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberandos Ezechiel propheta
pronuntiat, Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14).
Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur; sicut
per illum in aquis arca gubernata est (Gen. VII, 7), quae
figuram gestabat Ecclesiae. Daniel autem, qui elegit coelibem
vitam, id est nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit
Apostolus, sine sollicitudine viveret, cogitans quae sunt Dei (I
Cor. VII, 32, 34), genus eorum significat qui sunt in
otio, sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Job
autem quia uxorem et filios habuit, et amplas terrenarum rerum copias
(Job. I, 1-3), ad illud genus pertinet, cui molendinum
deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus, sicut
ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. Nec puto esse alia genera
hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria, habentia binas
differentias, propter assumptionem et relictionem; quamvis in singulis
multae studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen
unitatemque concurrentes, possint inveniri.
|
|