XLV. [Ib. XVIII, 1-8.]

Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum, de judice iniquo voluit parabolam ponere, qui cum Deum non timeret, et hominem non revereretur, viduae tamen assiduis interpellationibus cessit, ut eam vindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? Nam hoc est quod ait, Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit; sicut de servo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est, et ipse conservo suo dilationem saltem dare noluit (Matth. XVIII, 23-35); et de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit (Luc. VII, 41- 43); et de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem (Id. XV, 11-32); et innumerabilia hujusmodi: de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus ejus rei, cui adhibentur, insinuandae aut requirendae . Aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud, Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei (Matth. VI, 30)? Ad hoc genus pertinet etiam illud quod de servo ait, cui dominus denuntiaverat ut a villicatu removeretur: fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis, debitoribus ejus, quantum commodum visum est, relaxaret. Neque ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur: sed si qui fraudando sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto majore alacritate sibi providere debent in aeternam vitam, quibus ut juste operentur jubetur de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 1)? quod suo loco expositum est (Supra, quaest.34). Ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, jam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui servos suos diligens, ut petamus hortatur, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7-11)? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud: hoc autem posterius his verbis, Si illud, quanto magis illud? aut, Si non illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant, fontem justitiae atque misericordiae, vel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum judicem usque ad effectum implendi desiderii valuerit perseverantia deprecantis.

Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Si autem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur (Apoc. VI, 10), cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus (Matth. V, 44); intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant: pereunt autem duobus modis; aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiamsi omnes homines converterentur ad Deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus jubemur orare; diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), remaneret in saeculi fine damnandus: quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.