|
Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum,
et reverti: ipse Dominus noster Jesus Christus intelligitur. Regio
longinqua, Ecclesia Gentium usque ad fines terrae. Reverti tamen se
dicit: abiit enim, ut plenitudo Gentium intraret; revertetur, ut
omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25). Per decem mnas,
Legem significat propter Decalogum. Decem autem servos, quibus sub
illa positis gratia praedicata est. Sic enim intelligendum est eis
datas mnas ad usum, cum intellexerunt eam ipsam Legem remoto velamine
ad Evangelium pertinere. Cives ejus qui post eum miserunt
legationem, dicentes se nolle ut regnet sibi, Judaei sunt, qui etiam
post resurrectionem ejus miserunt persecutores Apostolis , et
praedicationem Evangelii respuerunt. Rediit autem accepto regno,
quia in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis
humilis apparuit, cum diceret, Regnum meum non est de hoc mundo
(Joan. XVIII, 36). Quod autem servi reddentes rationem ex
eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam
reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperunt, ad augendas
divitias Domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt,
in illo significati sunt qui mnam suam in sudario servavit. Sunt enim
homines hac sibi perversitate blandientes ut dicant: Sufficit ut de se
unusquisque rationem reddat; quid opus est aliis praedicare aut
ministrare, ut etiam de ipsis reddere rationem quisque cogatur, cum
apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus Lex data non est,
neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant
cognoscere Creatorem, cujus invisibilia, a constitutione mundi, per
ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20)?
Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit; id est, etiam eos
impietatis reos tenere, quibus verbum Legis aut Evangelii non
ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro
languore a verbi ministratione conquiescunt; et hoc est quasi in
sudario ligare quod acceperunt. Mensam quo danda erat pecunia,
professionem ipsam religionis accipimus, quae tanquam publice
proponitur ad usum necessarium saluti. Quod autem unus eorum qui bene
usi sunt, decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse
acquisitos in gregem Dei, a quibus ipsa Lex per gratiam intellecta
est; sive quia Decalogo continetur, sive quia ille per quem lata
est, libros quinque conscripsit: ad hoc pertinent et decem et quinque
civitates, quibus eos praeponit. Multiplicatio enim intelligentiae in
ipsa varietate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquoque libro
pullulat, ad unum redacta, quasi civitatem facit viventium rationum
aeternarum. Est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed
rationalium multitudo, legis unius societate devincta. Quod autem ab
illo qui uti noluit, aufertur quod acceperat, et ei datur qui decem
habebat, significatur et illum posse amittere munus Dei, qui habens
non habet, id est non utitur; et in eo augeri qui habens habet, hoc
est bene utitur. Inimicos ergo suos quos jubet coram se interfici,
significat impietatem Judaeorum qui ad eum converti noluerunt.
|
|