XLVII. [Ib. XVIII, 25-27.]

Quid est quod ait, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei? Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiamsi facultatibus hujus mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere; quia postea dixerunt qui audiebant, Et quis poterit salvus fieri? cum incomparabiliter major turba sit pauperum: videlicet intelligentes in eo numero deputari etiam illos qui quanquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intelligi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est, Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20)? Per acum autem, punctiones significat; per punctiones, dolores in passione susceptos: foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait, Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia: sed possibile est Deo, ut per verbum ejus, sicut et jam factum esse, et etiam quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.