XLVIII. [Ib. XVIII, 35-43.]

Possemus de propinquantibus ad Jericho sic intelligere, ut jam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri possit hoc dictum, quoniam Matthaeus egredientibus eis ab Jericho dicit illuminatos duos caecos qui juxta viam sedebant (Matth. XX, 29-34). De numero quippe nulla est quaestio, si alter Evangelistarum de uno tacuit, unius reminiscens. Nam etiam Marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus eis ab Jericho dicat illuminatum, cujus et nomen dixit et patrem (Marc. X, 46-52): ut intelligamus eum fuisse notissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quae consequuntur in Evangelio secundum Lucam, apertissime ostendunt illud quod ipse narrat adhuc venientibus eis Jericho factum esse; nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum, semel in uno caeco, dum adhuc veniret in illam civitatem, et iterum in duobus cum inde egrederetur: ut illud unum Lucas, illud alterum Matthaeus enarraret; neque hoc sine aliquo sacramento. Si enim Jericho Lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans Dominus, Judaeis solis lumen Evangelii jusserat praedicari, quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat: a morte autem resurgens atque discedens, et Judaeis et Gentibus, quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Matthaeo.

[Ib. XIX, 45, 46.]

Templum in Evangelio ipsum hominem intelliges, vel etiam adjuncto corpore ejus, quod est Ecclesia. Secundum autem illud quod est caput Ecclesiae, dictum est, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Secundum id vero quod etiam adjuncta Ecclesia intelligitur templum, videtur dixisse, Auferte ista hinc: scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis, vel speluncam latronum (Joan. II, 19, 16). Significavit enim futuros in Ecclesia, qui sua negotia potius agerent, vel receptaculum ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut charitatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione accepta venia corrigerentur.