XLIX. [Ib. XX, 36.]

Ad id quod dixit, Non enim ultra incipiunt mori; quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem: ubi ergo mors non est, neque connubia. Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur: ita et ipsi homines quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem hujus saeculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita quoniam Verbum Dei quo fruemur, nulla decessione et successione syllabarum completur, sed omnia quae habet semper manendo simul habet; ita participes ejus, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo sibi decedent, neque nascendo succedent.