V. [Ib. III, 23.]

Non absurde quaestio proponitur, Quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Nam Matthaeus eum dicit genitum ab eo qui vocabatur Jacob (Matth 1. 16). Lucas vero filium esse dicit ejus qui vocabatur Heli. Neque hoc loco illud dici potest quod unus homo, sicut non solum apud Gentes, sed etiam apud Judaeos accidere solere manifestum est, duo nomina habuerit. Caetera enim serie generationum, qui hoc putat, facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis, caeterisque majoribus dicturus est, quorum diversa nomina singuli Evangelistae in sua quisque narratione contexunt? Quid postremo de ipso numero; quandoquidem Lucas a Domino usque ad David quadraginta tres generationes enumerat, Matthaeus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel viginti septem? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem, et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quaerendum igitur quomodo duos patres potuerit habere Joseph. Et mihi quidem in praesentia tres causae occurrunt, quarum aliquam Evangelista secutus sit. Aut enim unus erat Joseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat: aut more Judaeorum, cum sine filiis unus decessisset, uxorem ejus propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit (Deut. XXV, 5, 6); ut cum ab altero alteri genitus esset Joseph, convenienter duos patres habere diceretur. Aut unus Evangelista patrem ejus a quo genitus est, nominavit; alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis majoribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum, in filii loco Joseph non absurde constitueretur, ut inde jam usque ad David non eumdem quem Matthaeus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videtur infirma, quam secundo loco posuimus: quia cum quisque apud Judaeos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxore ejus exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere . Ergo aut adoptio solvit istam quaestionem, aut origo majorum, aut aliqua alia causa, quae nobis in praesentia non occurrit. Quapropter tanta est eorum dementia, qui facilius dilabuntur ad Evangelistarum aliquem de mendacio criminandum, quam causas quaerant, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas, quibus id recte fieri potuerit, cum tamen ad solvendam quaestionem vel unam invenire sufficiat.