L. [Ib. XXII, 40 et 41.]

Quod dixit Dominus discipulis, Orate ne intretis in tentationem: et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: tanquam hoc eos admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est, usque ad eum perducerent intentionem Legis, quae scripta erat in lapide (Exod. XXXI, 18, et XXXIV, 4, 28). Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis: quoniam finis Legis est Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).