LI. [Ib. XXIV, 28.]

Quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet. Non enim omne quod fingimus mendacium est: sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas talibus dictis. Non enim homo qui habuit duos filios, quorum junior, accepta parte patrimonii sui, profectus est in regionem longinquam, et caetera quae in illa narratione contexuntur (Luc. XV, 11-32), ita dicuntur tanquam vere fuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit, aut fecerit. Ficta sunt ergo ista adrem quamdam significandam, tam longe lateque majorem, et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intelligatur. Sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam: unde est etiam illud ejusdem Domini, quod in fici arbore quaesivit fructum eo tempore quo illa poma nondum essent (Marc. XI, 13). Non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse veram: quivis enim hominum sciret, si non divinitate, vel tempore, poma illam arborem non habere. Fictio igitur quae ad aliquam veritatem refertur, figura est: quae non refertur, mendacium est. Quid ergo significat quod se ire longius Dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas Scripturas, utrum ipse esset ignorantibus? quid, putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit? ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes coelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent servis ejus, ut cum dicere coeperint, Domine, quando te vidimus hospitem, et adduximus? tanquam eum scilicet qui longe abscesserat: respondeat ille, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 38, 40). Tenet ergo Christum ne longius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo, in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat; sicut Apostolus dicit, Communicet qui catechizatur verbo , ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6): et alio loco cum dixisset, Necessitatibus sanctorum communicantes; statim subjecit, Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Et isti enim catechizati erant verbo, cum eis exponeret Scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. II, 13).

[Ib. XXIII, 11.]

Quod Dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt fucata (Matth. XXVII, 28), significati sunt hi haeretici, qui eum aiunt non verum corpus habuisse, sed fictum.