|
Quid sibi velit quod septuaginta septem personae secundum
generationes, quas Lucas secutus est, inveniuntur, quaeri potest.
Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de
dimittendis peccatis fratris interrogasset. Ait enim, non solum
septies, sed septuagies septies esse dimittendum (Matth.
XVIII, 22). Unde recte creditur commemoratione hujus numeri
omnia peccata jussisse dimitti; quandoquidem ipse per quem peccata
omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum
evangelistae memorati testimonium, ad homines humaniter venire dignatus
est. Convenientissime autem, cum sit etiam alia series generationum
quam Matthaeus explicat (Id. I, 1-17), hanc ille tenuit,
qui baptizato Domino generationes ipsas per septuaginta et septem
personas sursum versus enumerat. Nam et reditus est et tanquam
ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur,
expressus, cum sursum versus per illas generationes ascenditur. Et
utique per Baptismum fit omnium remissio peccatorum, quae illo numero
significatur. Non enim in baptismo Domini ipsi Domino peccata
dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quae
misericordia ejus et potestate donata est hominibus, per illum
baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque
signata est. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima
generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero
aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum.
Hoc autem in undenario et septenario considerandum est: qui numeri per
se multiplicati, ad tantum perveniunt; nam undecies septem vel septies
undecim, septuaginta et septem fiunt. Undecim autem transgressionem
denarii significant: ac si in denario perfectio beatitudinis
significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam,
denario remunerantur (Id. XX, 2-10), quod fit cum septenaria
creatura Trinitati Creatoris adjungitur; manifestum est quod
transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid
habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc
autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur
illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis
significatur; unde est quod ex toto corde, et ex tota anima, et ex
tota mente jubemur diligere Deum (Deut. VI, 5, et Matth.
XXII, 37): quaternario vero corpus; multis enim modis
quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo conjunctis homo
constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in
numeris non exprimitur, cum dicimus, Unum, duo, tria, quatuor,
etc.; sed cum dicimus, Semel, bis, ter, quater: quapropter, ut
dixi, non septem et undecim, sed septies undecim, significatur
transgressio, quae motu facta est hominis peccantis, hoc est
perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius
aliquid habendi; ut tanto post per prophetam animae diceretur,
Sperabas, si a me discessisses, aliquid amplius te habituram? Ex
quo vitio superbiae omnia peccata silvescunt: quae tamen dimittuntur,
cum septuagies septies ignoscendum esse admonemur (Matth.
XVIII, 22), ut intelligamus nullum peccatum excipi, quod
poenitenti et veniam deprecanti per Ecclesiam, cujus personam Petrus
gestat, non dimittatur.
|
|