|
Quod dicit Dominus Judaeis, de eo qui habebat manum dexteram
aridam, Interrogabo vos si licet sabbato bene facere, an male;
animam salvam facere, an perdere. Quaeritur, cum corpus curaverit,
quare sic interrogaverit, animam salvam facere, an perdere. Vel quod
illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae: vel quod
ipsa sanatio manus dexterae, salutem animae significabat, quae a bonis
operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur: vel
animam pro homine posuit, sicut dici solet. Tot animae ibi fuerunt.
|
|