|
Quod Dominus dicit, Date, et dabitur vobis, mensuram bonam,
confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum, ex
illa sententia accipi potest, qua dicit et alio loco, Ut ipsi
recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9): ut plebi
praeceptum esse videatur, quod dictum est, Date, et dabitur vobis.
Secundum quam sententiam dicit Apostolus, Communicet qui
catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat.
VI, 6). Non enim diceret, dabunt in sinum vestrum, nisi quia
per illorum merita, quibus vel calicem aquae frigidae in nomine
discipuli dederint, mercedem coelestem recipere merebuntur (Matth.
X, 42).
|
|