|
1. Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de Libris eisdem
divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi
disputantur, magis quaerenda proposui, quam quaesita dissolvi;
quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint
etiam soluta et exposita non immerito judicari. Regnorum quoque libros
eodem modo jam considerare coeperamus; sed non multum progressi, in
alia quae magis urgebant, animum intendimus. In primo autem libro,
ubi agitur de virgis variatis, quas ponebat Jacob in aqua, ut in
conceptu positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus
parerent (Quaest. 93); non bene a nobis exposita est causa, cur
iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent,
sed in priore conceptu. Nam quaestionis alterius expositio (Id.
95), ubi quaeritur cur dixerit socero suo Jacob,
|
“Et decepisti
mercedem meam decem agnabus”
|
|
(Gen. XXXI, 41), satis
veraciter enodata, demonstrat istam sicut solvi debuit non solutam.
2. In tertio quoque libro ubi de summo agitur sacerdote, quomodo
creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in Sancta
sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et
vespera (Exod. XXX, 7, 8), quo non posset, sicut Lex
dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem
etiam ex concubitu conjugali, quem jubet quidem lavari aqua, sed et
lotum dicit immundum esse usque ad vesperam (Levit. XV, 16);
unde dixi,
|
“Consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus
aliquibus intermitteretur incensum”
|
|
(Quaest. 82): non vidi non
fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est,
|
“Immundus erit usque ad vesperam,”
|
|
ut per ipsam vesperam jam non
esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino jam tempore incensum
mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum
mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus
esset super funus patris sacerdos summus intrare (Levit. XXI,
11), cum eum fieri sacerdotem (quando unus erat) nisi post mortem
sacerdotis patris non oporteret; dixi,
|
“Propter hoc necesse fuisse,
nondum sepulto patre statim post ejus mortem, filium ejus constitui,
qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis
in die necesse erat offerri”
|
|
(Quaest. 83); qui sacerdos super
mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi,
potuisse hoc praecipi magis propter illos, qui futuri fuerant summi
sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex
filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut
filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri
deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit (I
Reg. I); cum sacerdotis filius ipse non esset sed tamen ex filiis,
hoc est, ex posteris esset Aaron.
3. De latrone etiam cui dictum est,
|
“Hodie mecum eris in
paradiso”
|
|
(Luc. XXIII, 43), quod non fuerit visibiliter
baptizatus, quasi certum posui (Quaest. 84), cum sit incertum,
magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi
postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur
matres in generationibus evangelicis,
|
“non eas positas nisi cum
patribus”
|
|
(Id. 46), verum est quidem, sed ad rem de qua
agebatur non pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel
propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter
duos patres Joseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum
Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum
retractaremus opus nostrum contra Faustum Manichaeum. Hoc opus sic
incipit:
|
“Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae.”
|
|
|
|