|
Cum Scripturas sanctas, quae appellantur canonicae, legendo et cum
aliis codicibus secundum Septuaginta interpretationem conferendo
percurreremus, placuit eas quaestiones, quae in mentem venirent, sive
breviter commemorando, vel etiam pertractando tantummodo
proponerentur, sive etiam qualitercumque tanquam a festinantibus
solverentur, stilo alligare, ne de memoria fugerent. Non ut eas
satis explicaremus, sed ut cum opus esset, possemus inspicere; sive
ut admoneremur quid adhuc esset requirendum, sive ut ex eo quod jam
videbatur inventum, ut poteramus, essemus et ad cogitandum instructi,
et ad respondendum parati. Si quis igitur haec legere propter incultum
in nostra festinatione sermonem non fastidierit, si quas quaestiones
propositas invenerit nec solutas, non ideo sibi nihil collatum putet.
Nonnula enim pars inventionis est, nosse quid quaeras. Quarum autem
solutio placuerit, non ibi vile contemnat eloquium, sed de aliqua
participatione doctrinae potius gratuletur. Non enim disputatio
veritate, sed veritas disputatione requiritur. Exceptis ergo iis quae
a principio, ubi Deus coelum et terram fecisse narratur, usque ad
dimissionem duorum primorum hominum de paradiso, tractari multipliciter
possunt, de quibus alias, quantum potuimus, disseruimus (In libris
de Genesi); haec sunt quae legentibus nobis occurentia voluimus
litteris attineri .
|
|