CIII. [Ib. XXXII, 20.]

Quod latini codices habent de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, in muneribus praecedentibus eum; scriptor libri qui narrans ait de Jacob, Dixit enim, Placabo vultum ejus, huc usque verba Jacob dixisse intelligitur, caetera vero sua intulisse quod ait, in muneribus praecedentibus eum: tanquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei. Ordo est ergo verborum Jacob, Placabo vultum ejus, et post hoc videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam. Interposita autem sunt verba scriptoris, in muneribus praecedentibus eum.