|
Quod ab illo angelo desiderat
Jacob benedici, cui luctando praevaluit, magna est de Christo
prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis
homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo benedici iste voluit,
quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius
praevalere visus est, per eos Israelitas a quibus crucifixus est
Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui
crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat, Nam et ego
Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI,
1). Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus: claudus
in latitudine femoris, tanquam in multitudine generis, de quibus
dictum est, Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII,
46); benedictus autem in eis de quibus dictum est, Reliquiae per
electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5).
|
|