CV. [Ib. XXXIII, 10.]

Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo, Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et Gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei. Non enim dixit, Quemadmodum si viderem faciem Dei, sed, Cum videt aliquis; ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est: atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet, et qui haec etiam aliter intelligere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine impietatis arguerent. Quod etsi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat; potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est (Exod. VII, 1), secundum quod dicit Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi (I Cor. VIII, 5): maxime quia sine articulo, in graeco dictum est; quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio. Non enim dixit, PROSOPON TOY TEOY, sed dixit, PROSOPON TEOY: facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecorum eloquium audire atque intelligere solent.