CVI. [Ib. XXXIII, 14.] |
Quaeritur utrum mendaciter promiserit Jacob fratri suo, quod sequens pedes suorum, in itinere propter quos si moraretur, venturus esset ad eum in Seir: hoc enim, sicut Scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit? |