CVIII. [Ib. XXXIII, 5, et XXXIV, 25.]

Cum paulo ante loquens Jacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, qui graece dicuntur PAIDIA, quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque civitatis, interfectis quamvis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. Sed intelligendum est, diu illic habitasse Jacob, donec et filia ejus virgo fieret, et filii juvenes. Nam ita scriptum est: Et venit Jacob in Salem in civitatem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, cum advenit de Mesopotamia Syriae, et applicuit ad faciem civitatis; et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sichem centum agnis; et statuit ibi aram, et invocavit Deum Israel. Exiit autem Dina filia Liae, quam peperit ipsi Jacob, ut condisceret filias regionis ejus (Gen. XXXIII, 18-20, et XXXIV, 1), et caetera. Apparet ergo his verbis non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius habitasse: filiam vero ejus cum ad eam venisset aetatem, ut amicas habere jam posset, condiscere voluisse filias civium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet. Multitudo enim non parva erat cum Jacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt.