CIX. [Ib. XXXIV, 30.]

Quod ait Jacob, timens bella finitimorum apud civitatem Salem, quam expugnaverunt filii ejus, Ego autem exiguus sum numero, et convenientes super me occident me; propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet, quam possent sufficere expugnationi illius civitatis, cum suos in itinere in bina castra diviserit.