CXI. [Ib. XXXV, 2.]

Quod Jacob ascensurus Bethel, ubi jussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant, Tollite deos alienos, qui vobiscum sunt, de medio vestrum, etc.; deinde dicitur, Et dederunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum: quaeritur quare et inaures, quae si ornamenta erant, ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. Ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt.