CXII. [Ib. XXXV, 5.]

Et factus est timor Dei in civitatibus quae circa illos erant, et non sunt consecuti post filios Israel. Incipiamus animadvertere quemadmodum Deus operetur in hominum mentibus. A quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque tuebatur?