|
Venit autem Jacob in Luza,
quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. Animadvertendum est
tria jam nomina hujus civitatis commemorata; Ulammaus, quod dictum
est eam prius vocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam
venisset Jacob (Gen. XXVIII, 19); et Bethel, quod nomen
ipse imposuit (Id. XXXV, 15), et interpretatur Domus Dei;
et Luza, quod modo commemoratum est. Nec mirum debet videri: multis
enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in
quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur, vel
mutarentur vocabula, sicut etiam ipsis hominibus.
|
|