CXIV. [Ib. XXXV, 9, 10.]

Iterum in Luza apparuit Deus Jacob, et dixit ei: Nomen tuum jam non vocabitur Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Hoc ei dicit ecce iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. Nam hoc mirum est, quibus etiam semel dictum est, amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis novum nomen imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos nisi quod eis impositum sit: istum autem per totam vitam suam et deinceps post vitam suam appellatum esse Jacob, cui non semel Deus dixerat, Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Id. XXXII, 28). Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quomodo non est antea Patribus visus. Ibi non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium.