|
Ascendit autem Deus ab eo
loco, ubi locutus est cum eo; et statuit Jacob titulum in loco in quo
locutus est cum eo, titulum lapideum; et libavit super eum libamen,
et infudit super eum oleum; et vocavit Jacob nomen loci, in quo
locutus est cum eo illic Deus, Bethel. Iterum factum est hoc loco,
quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum
sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit. Non ergo
sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tanquam diis
libare lapidibus.
|
|