|
1. Quod duodecim filii
computantur Israel, qui nati sunt ei, et dicitur, Hi sunt filii
Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea
natus sit, cum jam transiisset Bethel, et appropinquaret Bethlehem:
frustra quidam conantes istam solvere quaestionem, dixerunt non
legendum, nati sunt, sicut latini plerique codices habent; sed,
facti sunt; graece enim scriptum est EGENONTO: ita volentes
intelligi etiam Benjamin, quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum
tamen; quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel
exiisse credatur. Hoc autem modo etiamsi, nati sunt, legeretur,
possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut
de sancta Maria dictum est ad Joseph, Quod enim in ea natum est, de
Spiritu sancto est (Matth. I, 20).
2. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus;
quia si jam ibi Benjamin conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde
exierunt, vix annorum duodecim esse potuerunt. Viginti namque annos
illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec
serviendo id adipisceretur . Ut ergo primo anno, quo duxit uxorem,
ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitivus, cum
inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra
decem menses illa omnis via peracta est, et quidquid in itinere
scriptum est de Jacob. Unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro
sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint,
ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi
gladiis accincti intraverunt ad illos homines eosque peremerunt,
undecim unus, alter autem decem annorum fuisse reperiatur etiamsi per
singulos annos sine intermissione illa pepererat: quod utique
incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse;
quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit.
3. Proinde aliter solvenda quaestio est, ut ideo intelligatur
dictum, commemoratis duodecim filiis, Hi sunt filii Jacob, qui
facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes qui tam multi
erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi
causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista
quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est .
4. Nulla tamen est facilior solutio quaestionis hujus, quam ut per
synecdochen dictum accipiatur. Ubi enim pars major est, aut potior,
solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non
pertinet. Sicut ad duodecim Apostolos jam non pertinebat Judas, qui
etiam mortuus fuit cum Dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius
duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait,
eum apparuisse illis duodecim (I Cor. XV, 5). Cum articulo
enim hoc graeci codices habent , ut non possint intelligi quicumque
duodecim; sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et
illud a Domino dictum, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex
vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? ut non ad electionem etiam
ipse pertinere videatur. Non enim facile invenitur electorum nomen in
malo, nisi quando mali eliguntur a malis. Quod si putaverimus et
illum electum, ut per ejus traditionem Domini passio compleretur, id
est malitiam ejus ad aliquid electam, bene utente Deo etiam malis;
aliud attendamus ubi ait, Non de omnibus vobis dico; ego scio quos
elegi (Id. XIII, 18): ubi declarat ad electionem non
pertinere nisi bonos. Ac per hoc illud quod dictum est, Ego vos
duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine majoris
meliorisque partis, etiam illud complecteretur, quod ad ipsum nomen
non pertinet.
5. Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo
Sichem, ut acciperet Dinam filiam Jacob, exiit loqui cum eodem
Jacob, et venerunt etiam filii ejus qui absentes erant, et ad omnes
dicit Emmor: Sichem filius meus elegit animo filiam vestram; date
ergo illi eam uxorem (Gen. XXXIV, 6-8). Quia enim potior
erat patris persona, per synecdochen filiam vestram dicens, etiam
fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. Hinc est et illud,
Curre ad oves, et accipe inde mihi duos haedos (Id. XXVII,
9): simul enim pascebantur oves et haedi; et quia potiores sunt
oves, earum nomine etiam caprimum pecus complexus est. Sic quia
potior erat numerus undecim filiorum Jacob, qui nati fuerant in
Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam
Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est, Hi sunt filii
Jacob, qui facti sunt et in Mesopotamia Syriae.
|
|