|
Quaestio est, quomodo
Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de
terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum veniente de
Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabat.
Proinde quid fieri potuerit ut Scriptura falli vel fallere non
credatur, in promptu est cogitare; quod scilicet Esau posteaquam in
Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus
suis, sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum,
sive aliqua causa vel uxorum suarum, quas odiosas videbat esse
parentibus, vel qualibet alia: et coepit habitare in monte Seir.
Deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia,
reversus est et ipse ad parentes, et cum mortuum patrem simul
sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum
est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit
gentem Idumaeorum.
|
|