CXX. [Ib. XXXVI, 21.]

Quod scriptum est, Hi principes Chorraei filii Seir in terra Edom; secundum tempus quo vivebat, scriptor commemorat. Cum autem Seir habitaret qui istos genuit, nondum veniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. Non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom vocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.