|
Quod scriptum est, Et
hi reges qui regnaverunt in Edom, antequam regnaret rex in Israel,
non sic accipiendum est, tanquam omnes reges nominati sint usque ad ea
tempora, quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saül.
Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saül, temporibus etiam
Judicum, quorum tempora fuerunt ante reges: sed ex his multis eos
solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur.
Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis
Edom, atque per Raguel filium Esau, et Zara filium Raguel, et
Jobab filium Zara, cui Jobab successit in regno Balac, qui primus
in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem quem
potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam
numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen. Nam illic
inveniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem.
Fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius
moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium
ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta
duas generationes numeraret (Matth. I, 1-17): Lucas autem in
ordine alio numerans generationes non per Salomonem, sicut ille, sed
per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque
commemoret (Luc. III, 23-38). In illo quippe ordine ubi
plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Ne
forte autem moveat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac
filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balac,
qui restitit Moysi ducenti populum Israel: sciat illum Balac
Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non
filium Beor; sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non
Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum
Israel (Num. XXII, 2-6).
|
|