CXXII. [Ib. XXXV, 29, et XXXVII, 2.]

Quomodo potuerit mors Isaac, decem et septem annorum invenire Joseph ejus nepotem, sicut videtur tanquam ex ordine Scriptura narrare, quocumque se quisque convertat, invenire difficile est. Nolo enim dicere, non posse inveniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. Si enim post mortem avi sui Isaac, decem et septem annorum fuit Joseph quando eum fratres in Aegyptum vendiderunt, procul dubio et pater ejus Jacob septimo decimo anno filii sui Joseph centum viginti annorum fuit. Genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est (Gen. XXV, 26): vixit ergo Isaac postea centum viginti, quia centesimo octogesimo mortuus est; idcirco dimisit filios centum viginti annos habentes, et Joseph decem et septem. Joseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando apparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus venit; triginta novem profecto annos agebat Joseph quando Jacob intravit in Aegyptum. Tunc autem idem Jacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et trigesimum annum agebat aetatis (Gen. XLVII, 9); centum autem et viginti Jacob, quando erat decem et septem Joseph: quod verum esse nullo modo potest. Si enim septimo decimo anno vitae Joseph, Jacob centum viginti ageret, procul dubio trigesimo et nono anno Joseph, non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inveniretur Jacob. Si autem die mortis Isaac, nondum erat annorum decem et septem Joseph, sed aliquantulo tempore post mortem avi sui ad septimum decimum pervenit annum, quo anno Scriptura testante in Aegyptum est a fratribus venditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater ejus, quando est filium in Aegyptum consecutus. Scriptura quippe posteaquam narravit annum vitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum, et ejus mortem ac sepulturam (Id. XXXV, 28, 29), deinde commemoravit quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit, vel quam propagavit Esau; post haec, narrationem de Joseph sic intulit (Id. XXXVI, 6-43): Habitabat autem Jacob in terra Chanaan. Hae autem procreaturae Jacob. Joseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus oves. Deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus, et venditus (Id. XXXVII, 1-28). Aut ergo eodem anno septimo decimo, aut etiam aliquanto major venit in Aegyptum: ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. Si enim decem et septem annorum fuit post mortem avi sui, quando pater ejus centum viginti fuit; profecto anno ejus trigesimo et nono, quando Jacob venit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Jacob agere debuit: fuit autem tunc Jacob centum triginta; ac per hoc si decem et septem annorum Joseph in Aegyptum est venditus, ante duodecim annos quam moreretur avus ejus, venditus invenitur. Decem enim et septem annorum esse non potuit, nisi ante duodecim annos mortis Isaac, centesimo et octavo anno vitae patris sui Jacob. His enim cum adjecerimus viginti duos annos quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Joseph triginta novem, et Jacob centum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem avi sui mortem decem et septem annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac, tanquam multum decrepiti senis, tacuisse Scripturam, cum jam de Jacob et ejus filiis loqueretur: vivo tamen Isaac, decem et septem annorum esse coepit Joseph.