|
Quod dicit Jacob ad
Joseph, Quod est somnium hoc quod somniasti? Numquid venientes
veniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi
in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intelligitur de matre
Joseph, quae jam erat mortua? Unde non in Aegypto, cum
sublimaretur, putandum est hoc esse completum; quia nec pater eum
adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta
potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de
mortuis, secundum illud quod dicit Apostolus, quia donavit ei nomen
quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9,
10).
|
|