CXXIV. [Ib. XXXVII, 28.]

Quaeritur quare Ismaelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismael sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis (Gen. XXV, 6), unam gentem fecisse intelligendi sunt?