CXXV. [In XXXVII, 35.]

De Jacob scriptum est, cum lugeret Joseph, Congregati sunt autem omnes filii ejus et filiae, et venerunt consolari eum. Quae filiae praeter Dinam? An filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? jam enim majores filii ejus filios habere potuerunt.