CXXVI. [Ib. XXXVII, 35.] |
Et noluit consolari, dicens, Quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio, quomodo intelligatur infernus; utrum illuc mali tantum, an etiam boni mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem velle descendere? Non enim in poenis inferni eum esse credit. An perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis? |