|
Factum est autem
in tempore illo descendit Judas a fratribus suis ad hominem quemdam
Odollamitam, cui nomen Iras: et vidit illic Judas filiam hominis
Chananaei nomine Savam , et accepit eam, et introivit ad eam, et
concepit, et peperit filium, et caetera. Quaeritur quando ista fieri
potuerunt. Si enim posteaquam Joseph devenit in Aegyptum, quomodo
intra viginti ferme et duos annos (nam post tantum temporis colligitur
eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo)
fieri potuerit ut Judae filii ejus aetatis omnes possent ducere
uxores? Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio
dedit: quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum
crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur: unde
factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quomodo ergo haec
omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut
forte solet, Scriptura per recapitulationem aliquot annos ante
venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit; quoniam sic
positum est, ut diceretur, Factum est autem in illo tempore: ubi
tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Joseph quando
venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob,
quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph
quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem
Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit
Pharaoni (Gen. XLI, 46). Cum ergo ipse anno septimo decimo
aetatis suae venditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in
Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt
septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti; his adduntur duo,
quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis,
et inveniuntur viginti duo anni, quibus abfuit Joseph a patre et a
fratribus suis: quo medio tempore, quomodo fieri potuerint de uxore et
filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est:
nisi forte ut credamus (et hoc enim fieri potuit), mox ut adolescere
Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum
vendito Joseph in Aegyptum.
|
|