XII. [Ib. VIII, 1.]

Quod scriptum est , post centum quinquaginta dies adductum esse spiritum super terram, et desiisse aquam, et conclusos fontes abyssi, et cataractas coeli, et detentam pluviam de coelo; quaeritur utrum post centum quinquaginta dies haec facta sint, an per recapitulationem omnia commemorata sint, quae post quadraginta dies pluviae fieri coeperunt: ut hoc solum ad centum quinquaginta dies pertineat, quod usque ad ipsos aqua exaltata est, aut de fontibus abyssi cessante jam pluvia, aut quia mansit in altitudine sua, dum nullo spiritu siccaretur; caetera vero quae dicta sunt, non post centum quinquaginta dies omnia facta sint, sed commemorata sint omnia, quae ex fine quadraginta dierum fieri coeperunt.