CXXXI. [Ib. XL, 16.]

Quod aliqui codices latini habent, tria canistra alicae, cum graeci habeant KONDRITON, quod interpretantur qui usum ejusdem linguae habent, panes esse cibarios. Sed illud movet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. Dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao, opus pistorum . Sed intelligendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est, tria canistra KONDRITON, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.