CXXXII. [Ib. XLI, 1.]

Quod putabat se stare Pharao super flumen, quemadmodum servus Abrahae dixit, Ecce ego sto super fontem aquae (Id. XXIV, 13) (nam et ibi graecus EPI TES PEGES dixit quemadmodum hic EPI TOY POTAMOY): haec locutio si intelligatur in Psalmo ubi scriptum est, Qui fundavit terram super aquam (Psal. XXIII, 2); non coguntur homines putare sicut navem natare terram super aquam. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.