CXXXIV. [Ib. XLI, 38.]

Numquid inveniemus hominem talem, qui habeat Spiritum Dei in se? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus, id est, Spiritus Dei. Primo ubi dictum est, Et Spiritus Dei ferebatur super aquam (Gen. I, 2): secundo ubi dicit Deus, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt (Id. VI, 3): et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph, esse in illo Spiritum Dei; nondum tamen legimus Spiritum sanctum.