CXXXVI. [Ib. XLI, 45.]

Et dedit ei Aseneth, filiam Petephrae sacerdotis Solis civitatis, ipsi uxorem. Quaeri solet cujus Petephrae, utrum illius cujus servus fuit, an alterius: sed credibilius aestimatur alterius. Nam de illo cur non credatur, multa sunt quae moveant. Primum, quia Scriptura non commemoravit, cum videatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius juvenis non parvam gloriam pertinebat, ut ejus filiam duceret, cujus famulus fuit. Deinde quomodo spado filiam habere potuerit? Sed respondetur, Quomodo uxorem: postea quippe creditur abscissus, vel casu vulneris, vel propria voluntate. Et quod honor ejus, non ipse commemoratur qui solet, id est, quod ARKIMAGEIROS fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intelligi volunt. Sed etiam hic respondetur, duos illum honores habuisse; et sacerdotium Solis, et militiae principatum: congruenter autem alibi ille honor ejus commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic vero, posteaquam in Joseph apparuit non parva divinitas, ipse honor debuit nominari soceri ejus, qui pertineret ad divinitatem non parvam, secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. Verum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris, nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem . Deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset; sed civitatis Solis, quae vocatur Heliopolis: abesse autem dicitur amplius quam viginti millibus a civitate Memphi, ubi Pharaones, id est, reges maxime commanebant. Quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi servire in militiae principatu? Accedit etiam quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non servisse semper, nisi templo deorum suorum, nec aliud aliquid officii gessisse: sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio cujus exitus clausus sit, sive unus fuerit Petephres, sive duo: quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei.