CXXXVII. [Ib. XLI, 49.] |
Et congregavit Joseph triticum, sicut arenam maris multum valde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus: pro eo dictum est, non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur. Nam unde fieri potest ut quantumlibet magnae, finitae tamen multitudinis, numerus non sit? Quamvis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici. |