XIII. [Ib. VIII, 6-9.] |
Quod scriptum est, dimissum esse corvum, nec rediisse; et dimissam post eum columbam, et ipsam rediisse, quod non invenisset requiem pedibus suis: quaestio solet oboriri, utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? quia utique si fuit terra ubi requiesceret, etiam columba requiem potuit invenire pedibus suis. Unde conjicitur a multis quod cadaveri potuerit corvus insidere, quod columba naturaliter refugit. |