CXXXIX. [Ib. XLII, 15, 16.]

Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum hominum inter quos vivebat testimonio, sed ipsa etiam Scriptura teste laudatus, ita jurat per salutem Pharaonis, non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior veniret? An etiam bono et fideli viro vilis fuerat salus Pharaonis, cui fidem sicut primitus domino suo servabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat Pharaonis salutem, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? An non est perjurium? Tenuit enim unum eorum donec veniret Benjamin, et verum factum est quod dixerat: Non exibitis hinc, nisi venerit frater vester. Ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui rediissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum juravit dicens, Mittite ex vobis unum, et adducite fratrem vestrum; vos autem ducemini , quoadusque manifesta sint verba vestra, si vera dicitis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis; id est, si non vera dicitis, exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent, id est, exploratorum poena digni essent; quos tamen vera dicere sciebat. Neque enim perjurus est quisque, si ei quem castissimum novit, dicat, Si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te Deus, et his verbis adhibeat jurationem; verum omnino jurat: ibi est enim conditio qua dixit, Si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. Sed ait aliquis, Verum est quia si fecit adulterium, damnat illum Deus: hoc autem quomodo verum est, Si non verum dicitis, exploratores estis, cum etiamsi mentiantur, non sint exploratores? Sed hoc est quod dixi, ita dictum esse, exploratores estis, tanquam si dictum esset, exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii vestri. Estis autem potuisse dici, pro habebimini et deputabimini, innumerae similes locutiones docent. Unde est illa Eliae, Quicumque exaudierit in igne, ipse erit Deus (III Reg. XVIII, 24). Non enim tunc erit, sed tunc habebitur.